- INCENDIUM
- INCENDIUMvel nominâsse inter epulas, infaustum apud Rom. Plin. l. 28. c. 2. Incendia inter epulas nominata, aquis sub mensis profusis abominamur. teste Suet. in Aug. c. 30. Adversus mendix excubias nocturnas, vigilesque commentus est. Strab. l. 5. Dione l. 55. in Ann. 752. et IC. ff. de offic. praef. Vigil. cum antea Aediles eorum curam habuislent, ut ex eodem Dione ac App. Alex. constat. Erant autem cohortes Praefecti vigilum e libertinis conscriptae: quos propterea alii milites vocabant per contemptum sparteolos, an a funibus, quorum multus olim in restingueudis Incendiis usus; an a sparreis, quibus amicti, tunicis; an a certo calceamentorum genere, e sparteis funibus contexto. Consuevisle illo cum hamis et cum aqua vigilias curare, docet vet. Scholiast. Iuv. ad illud, l. 5. Sat. 14. v. 305.Dispositis praedives hamis ——Vide Casaub. ad Suet. d. l. et supra in voce Ama, item Collegiati et Mama: infra quoque Publici, et Siphon, et Teca, nec non ubi de Triumviris, adibus sacris incendio consumpttis restituendis, et Triumviris nocturnis, it. Praefecto Vigilum. Interim et Incendia suum usum habent, indigitatum Plin. eidem l. 36. c. 15. ubi luxum punire ea, graviter dicit: Computet in hac aestimatione, qui volet,marmorum molem, opera piliorum impendia regalia et cum pulcherrima laudatissimaque certantes contum domos, posteaque eas ab innumer abilibus aliis in hunc diem victas. Profecto incendia puniunt luxum, nec tamen effici potest, ut mores aliquid ipso homme mortalius intelligant, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.